domingo, 7 de mayo de 2017

Postremus anni academici conventus

Norbae a.d. V Non. Mai. convenimus apud Facultatem Philosophicam et Litterariam circa quintam horam vespertinam ut sessionem postremam huius anni academici celebraremus.

Postquam diximus salsissimas facetias, quarum nonnullas, ut iam scripsimus, in pagina nostra legere potestis, tempus idoneum ad ludum agendum existimamus. Itaque ludo SEX de vocabulis operam dedimus: struimus greges trium hominum et cuique gregi aleam praebemus. Is qui SEX alea iacta obtineat vocabula in charta scribere incipit, dum alii aleam invicem iactare pergunt. Cum aliquis SEX obtinet, incipit scribere in charta sua et primus lusor scribere desinit. Et ita porro, quoad quidam lusorum omnia vocabula habet. Haec est charta vocabulorum, quae e capitulis I-XXVIII libri Lingua Latina per se Illustrata prompsimus:




Postea, nostro Mario duce, legimus textum de druidibus e Bello Gallico a Caesare scripto:



Deinde Ludovica disseruit de notissimo loco qui apud Sanctium invenitur et de quo multa scripta sunt et temporibus praeteritis et hodiernis:



Postremo diurnarius noster Iosephus Maria nuntium de Brexit explanavit:



Talem se habuit postremus conventus Circuli hoc anno academico. Sessiones renovabimus, dis volentibus, mensi Septembri vel Octobri. Interea autem inter nos latine loqui pergemus per gregem retialem apud WhatsApp.

martes, 11 de abril de 2017

De conventu Circuli die XXIXº mensis Martii habito

Veniam petimus quia mensibus superioribus nobis scribere in blogo non licuit: certe semper tempus deest ad maiora facienda, dum rebus minoribus operam damus.

Nunc vobis narramus quae in superiore conventu Circuli, Emeritae habito, legimus et de quibus inter nos locuti sumus.

Ut solemus, primam partem conventi nostri ad facetias latinas tradimus. Multae earum legi iam possunt in pagina nostra.

Postea Ioachimus nobis affert salsissima menda quae ipse nuperrime in discipulorum probationibus legit, et quae adhuc dubito utrum nobis risus an lacrimas moverint.



Deinde Marius nobis legit et orbergiano modo explicavit has lineas de bello gallico exercerptas:



Postremo Iosephus Maria, munere suo diurnarii functus, notiunculam legit de comitiis factionis socialisticae Hispanicae:



Tandem decernimus nos denuo die IIIº mensis Maii Norbae convenire.

miércoles, 30 de noviembre de 2016

De sessione Circuli die XXIIIº mensis Novembris habita

Die XXIIIº mensis Novembris sessio frequentissima Circuli celebrata est, ita ut habitaculum vix omnes nos latineloquentes recipere posset. Id magno gaudio nobis fuit.

Venustissimi nostrum, ut mos est, facetiis salsissimis sessioni initium dederunt, quarum nonnullas huc adducimus:


Deinde Ludovica disputationem egit de lubidine quadam itinerandi quae omnibus hominibus hodiernis potiri videtur, dum foris quaerunt quae forsan intus quaeri debeant.



 Postea Marius, modo didascalico et orbergiano, nobis textus Vergilii Aeneidos attulit, selectos et illustratos ut cum discipulis secundi cursus legere possimus:

Postremo diurnarius noster Iosephus Maria nuntium de suffragiis recentissimis Americanis explanavit:

Diem dicimus ad proximum coetum duodevicesimum mensis Ianuarii, iam anno 2017º ineunte.

martes, 1 de noviembre de 2016

De coetu nostro mense Octobri

Superiore die Mercurii, vicesimo sexto mensis Octobris, sessiones Circuli Latini Lusitani renovamus, ineunte anno academico 2016-17.

More cursus praeteriti servato, facetiae hodiernae latine versae initium sessionis fecerunt. Decrevimus omnes facetias quas in Circulo dicimus in quendam librum facetiarum collegere, si aliquid usui sint non solum ad ridendum sed etiam ad linguam latinam discendam vel docendam. Ad praesens eas glutinabimus in pagina retiali quam adhuc paramus.

Postea Abel nobis exposuit Ludum Speculorum, quem bis in anno agunt in Museo Romano Emeritensi.



Deinde Iacobus dulce et lepidum argumentum nobis attulit, scilicet quid intersit inter oscula, basia et suavia.



Postremo diurnarius noster Iospehus Maria, qui frustra officium suum deponere conatus est et cuius scripta collecta in pagina retiali exponenda existimavimus, nuntium de Praemio Nobeliano Roberto Dylan tradendo explicuit.


Diem diximus ad proximum conventum vicesimum tertium mensis Novembris, Norbae.



jueves, 2 de junio de 2016

De conventu mense Maio habito

Postquam nonnullas facetias, sicut iam apud nos mos est, dicimus, de quibus nullum verbum facere possum quia eas -ignoscatis mihi, quaeso- de memoria iam exciderunt, textus in postremo coetu huius anni accademici legere incipimus.

Cum iocosum fuisset initium conventus, placuit Ioachimo nostro pergere risus quaerere et has quaestiones maximi momenti ad vitam bene agendam nobis attulit, quodam comico Gaditano auctore:

Postea Emmanuel de nonnullis persubtilibus cogitationibus musici Francisci Zappa notitiam nobis tradidit:


Deinde Marius salsissimas fabulas Phaedri, quas in schola legere non solemus, modo orbergiano legit:

Nunc Carolus loquitur de quodam incepto ad compendium textuum latinorum omnium aetatum conficiendum, quo compendio facilius discipuli secundi anni linguae latinae a libris orbergianis ad auctores latinos transire possint. Haec sunt duo exempla:

Postremo Iosephus diurnarius noster de festo Womad, quod nuperrime Norbae celebratum est, nuntium legit:

Circulus proximo anno accademico denuo, deis volentibus, convenietur.







sábado, 23 de abril de 2016

De Aprili coetu

Die vicesimo mensis Aprilis Norbae convenimus ad latine quantum potuimus loquendum. Primum omnium, ut legem quam nobis ipsi dedimus sequamur, ioculariter initium sermocinandi facere conati sumus ut omnes per iocos facilius sermone latino uti audeamus. Ecce nonnullae facetiae:



  

Deinde, Nines nostra iter Carmonense, quod una cum Iosepho et discipulis nuper fecit, nobis narrat:





Postremo Iosephus, diurnarius noster diligentissimus factus, hoc nuntium attulit:



Diem dicimus undecimum mensis Maii ad proxumum conventum. Nolite oblivisci. Optatissimi advenietis!

domingo, 3 de abril de 2016

De conventu mense Martio

In postremo conventu Circuli nostri, habito Emeritae a.d. III Kal. Apr., scilicet die tricesimo mensis Martii, haec sunt quae legimus et de quibus collocuti sumus.

Primum, ut mos nobis est, aliqui nostrum facetias iucundissimas latine versas dixerunt, ut risus semper initium colloquiorum nostrorum capiant.

Deinde sodalis noster Iacobus nobis legit et explanat illustratque vivissimis verbis textum Plinianum de Palmyra, qui infra iacet, atque omnes miramur quam sint hodierna verba in saeculo primo scripta.



Postremo Iosephus Maria diurnarius noster nuntium nobis tradit de verecundia Europaea, quae his diebus omnes afficimur.

De aliis rebus minoris momenti etiam locuti sumus, quae omnia eis referentur qui nobiscum esse velint in proximo coetu, qui Norbae se habebit dis volentibus die vicesimo mensis Aprilis, scilicet a.d. XII Kal. Mai.