domingo, 7 de mayo de 2017

Postremus anni academici conventus

Norbae a.d. V Non. Mai. convenimus apud Facultatem Philosophicam et Litterariam circa quintam horam vespertinam ut sessionem postremam huius anni academici celebraremus.

Postquam diximus salsissimas facetias, quarum nonnullas, ut iam scripsimus, in pagina nostra legere potestis, tempus idoneum ad ludum agendum existimamus. Itaque ludo SEX de vocabulis operam dedimus: struimus greges trium hominum et cuique gregi aleam praebemus. Is qui SEX alea iacta obtineat vocabula in charta scribere incipit, dum alii aleam invicem iactare pergunt. Cum aliquis SEX obtinet, incipit scribere in charta sua et primus lusor scribere desinit. Et ita porro, quoad quidam lusorum omnia vocabula habet. Haec est charta vocabulorum, quae e capitulis I-XXVIII libri Lingua Latina per se Illustrata prompsimus:




Postea, nostro Mario duce, legimus textum de druidibus e Bello Gallico a Caesare scripto:



Deinde Ludovica disseruit de notissimo loco qui apud Sanctium invenitur et de quo multa scripta sunt et temporibus praeteritis et hodiernis:



Postremo diurnarius noster Iosephus Maria nuntium de Brexit explanavit:



Talem se habuit postremus conventus Circuli hoc anno academico. Sessiones renovabimus, dis volentibus, mensi Septembri vel Octobri. Interea autem inter nos latine loqui pergemus per gregem retialem apud WhatsApp.

martes, 11 de abril de 2017

De conventu Circuli die XXIXº mensis Martii habito

Veniam petimus quia mensibus superioribus nobis scribere in blogo non licuit: certe semper tempus deest ad maiora facienda, dum rebus minoribus operam damus.

Nunc vobis narramus quae in superiore conventu Circuli, Emeritae habito, legimus et de quibus inter nos locuti sumus.

Ut solemus, primam partem conventi nostri ad facetias latinas tradimus. Multae earum legi iam possunt in pagina nostra.

Postea Ioachimus nobis affert salsissima menda quae ipse nuperrime in discipulorum probationibus legit, et quae adhuc dubito utrum nobis risus an lacrimas moverint.



Deinde Marius nobis legit et orbergiano modo explicavit has lineas de bello gallico exercerptas:



Postremo Iosephus Maria, munere suo diurnarii functus, notiunculam legit de comitiis factionis socialisticae Hispanicae:



Tandem decernimus nos denuo die IIIº mensis Maii Norbae convenire.

miércoles, 30 de noviembre de 2016

De sessione Circuli die XXIIIº mensis Novembris habita

Die XXIIIº mensis Novembris sessio frequentissima Circuli celebrata est, ita ut habitaculum vix omnes nos latineloquentes recipere posset. Id magno gaudio nobis fuit.

Venustissimi nostrum, ut mos est, facetiis salsissimis sessioni initium dederunt, quarum nonnullas huc adducimus:


Deinde Ludovica disputationem egit de lubidine quadam itinerandi quae omnibus hominibus hodiernis potiri videtur, dum foris quaerunt quae forsan intus quaeri debeant.



 Postea Marius, modo didascalico et orbergiano, nobis textus Vergilii Aeneidos attulit, selectos et illustratos ut cum discipulis secundi cursus legere possimus:

Postremo diurnarius noster Iosephus Maria nuntium de suffragiis recentissimis Americanis explanavit:

Diem dicimus ad proximum coetum duodevicesimum mensis Ianuarii, iam anno 2017º ineunte.

martes, 1 de noviembre de 2016

De coetu nostro mense Octobri

Superiore die Mercurii, vicesimo sexto mensis Octobris, sessiones Circuli Latini Lusitani renovamus, ineunte anno academico 2016-17.

More cursus praeteriti servato, facetiae hodiernae latine versae initium sessionis fecerunt. Decrevimus omnes facetias quas in Circulo dicimus in quendam librum facetiarum collegere, si aliquid usui sint non solum ad ridendum sed etiam ad linguam latinam discendam vel docendam. Ad praesens eas glutinabimus in pagina retiali quam adhuc paramus.

Postea Abel nobis exposuit Ludum Speculorum, quem bis in anno agunt in Museo Romano Emeritensi.



Deinde Iacobus dulce et lepidum argumentum nobis attulit, scilicet quid intersit inter oscula, basia et suavia.



Postremo diurnarius noster Iospehus Maria, qui frustra officium suum deponere conatus est et cuius scripta collecta in pagina retiali exponenda existimavimus, nuntium de Praemio Nobeliano Roberto Dylan tradendo explicuit.


Diem diximus ad proximum conventum vicesimum tertium mensis Novembris, Norbae.



jueves, 2 de junio de 2016

De conventu mense Maio habito

Postquam nonnullas facetias, sicut iam apud nos mos est, dicimus, de quibus nullum verbum facere possum quia eas -ignoscatis mihi, quaeso- de memoria iam exciderunt, textus in postremo coetu huius anni accademici legere incipimus.

Cum iocosum fuisset initium conventus, placuit Ioachimo nostro pergere risus quaerere et has quaestiones maximi momenti ad vitam bene agendam nobis attulit, quodam comico Gaditano auctore:

Postea Emmanuel de nonnullis persubtilibus cogitationibus musici Francisci Zappa notitiam nobis tradidit:


Deinde Marius salsissimas fabulas Phaedri, quas in schola legere non solemus, modo orbergiano legit:

Nunc Carolus loquitur de quodam incepto ad compendium textuum latinorum omnium aetatum conficiendum, quo compendio facilius discipuli secundi anni linguae latinae a libris orbergianis ad auctores latinos transire possint. Haec sunt duo exempla:

Postremo Iosephus diurnarius noster de festo Womad, quod nuperrime Norbae celebratum est, nuntium legit:

Circulus proximo anno accademico denuo, deis volentibus, convenietur.







sábado, 23 de abril de 2016

De Aprili coetu

Die vicesimo mensis Aprilis Norbae convenimus ad latine quantum potuimus loquendum. Primum omnium, ut legem quam nobis ipsi dedimus sequamur, ioculariter initium sermocinandi facere conati sumus ut omnes per iocos facilius sermone latino uti audeamus. Ecce nonnullae facetiae:



  

Deinde, Nines nostra iter Carmonense, quod una cum Iosepho et discipulis nuper fecit, nobis narrat:





Postremo Iosephus, diurnarius noster diligentissimus factus, hoc nuntium attulit:



Diem dicimus undecimum mensis Maii ad proxumum conventum. Nolite oblivisci. Optatissimi advenietis!

domingo, 3 de abril de 2016

De conventu mense Martio

In postremo conventu Circuli nostri, habito Emeritae a.d. III Kal. Apr., scilicet die tricesimo mensis Martii, haec sunt quae legimus et de quibus collocuti sumus.

Primum, ut mos nobis est, aliqui nostrum facetias iucundissimas latine versas dixerunt, ut risus semper initium colloquiorum nostrorum capiant.

Deinde sodalis noster Iacobus nobis legit et explanat illustratque vivissimis verbis textum Plinianum de Palmyra, qui infra iacet, atque omnes miramur quam sint hodierna verba in saeculo primo scripta.



Postremo Iosephus Maria diurnarius noster nuntium nobis tradit de verecundia Europaea, quae his diebus omnes afficimur.

De aliis rebus minoris momenti etiam locuti sumus, quae omnia eis referentur qui nobiscum esse velint in proximo coetu, qui Norbae se habebit dis volentibus die vicesimo mensis Aprilis, scilicet a.d. XII Kal. Mai.

miércoles, 3 de febrero de 2016

De conventu mense Ianuario


Die vicesimo mensis Ianuarii conventum perquam facetum Circuli nostri habuimus. Nonnulli nostrum facetias hispanas latine versas diximus et tantos risus moverunt ut rursus ad proximam Circuli sessionem novas facetias parare decreverimus.

Iacobus interpretationem nobis exposuit de epistula in tegula inscripta quae saeculo undevicesimo exeunte apud Villafranca de los Barros inventa est.



Marius et Jerrius valde salsum ludum tradiderunt, quo in schola facillime et gratissime uti possumus; est ludus de notissimis carminibus hodiernis in sermonem latinum versis:


Canticvla Notorvm Cantvvm Hispanorvm by Ángel Luis Gallego



Tandem Iosephus Maria diurnarius noster, ut mos ei est, acute disseruit de comitiis nuper in Hispania habitis:


Dicimus ad proximum coetum, qui Norbae habebitur, diem vicesimum quartum mensis Februarii.

martes, 15 de diciembre de 2015

De conventu primo huius anni academici

Conventus primus huius anni fuit qui in sede Philosophiae Litterarumque Norbae die IX mensis decembris habitus est.

In hoc conventu pauci participes aliquid paratum tradiderunt (in proximo plures sodales omnia quaecumque velint parare exspectamus), sed Iosephus Maria rem iocosam quam discipulis suis proposuerat nobis ostendit. Ecce certamen propositum discipulis:



Postquam verba celata invenimus, cum nemo aliquid paratum traderet, iterum Iosephus Maria de
ictu tromocratico Lutetiae Parisiorum nuntium legit. In folio adiuncto totus nuntius legi potest.



Mox sodales Circuli de rebus variis locuti sunt: de itineribus in festo priore factis, de scholis linguae latinae, et cetera.

Ioachimus consilium dixit: ad proximum conventum omnes sodales facetias latine scriptas et imaginibus illustratas, si vellemus, ad gelu frangendum tradere. Omnes ei assensi sumus. Ante finem sessionis Ludovica Harto, Ioachimus, Iachobus, si infans bonus erat, Marius, si Odyssea levis esset, res paratas ad proximum conventum afferre dixerunt.

Proximus conventus anno ineunte die XX mensis ianuarii Emeritae erit.

jueves, 2 de julio de 2015

Verba quae apud Plinium disco (I)

Trado vobis nonnulla verba necnon fomulas dicendi quas nuperrime dum Plinii libros epistularum legebam didici.

Certe non apud unum Plinium ea legi possunt, sed ego in scriptis plinianis primum legi, nisi fallor, atque hic annoto non tantum ut eis qui nesciant usui sint, sed etiam quo melius ipse in memoria teneam.

Haec sunt quae hodie (spero ut alia proximis diebus per occupationes scribere liceat) vobis affero:
  • Esse in proximo: in venusta epistula Plinius narrat se tabulas et stilum ad venationem tulisse "ut si manus uacuas, plenas tamen ceras reportarem". Scribit: "erat in proximo non uenabulum aut lancea, sed stilus et pugillares". Hispanice dicere possumus "tener a mano".
  • Addere calcaria sponte currenti: dicit Plinius in epistula 1, 8 quendam amicum calcaria, scilicet stimulum, incitamentum, ei addidisse, qui tamen iam motu proprio, libenter, ultro, nemine rogante vel cogente faceret quod amicus poscebat. Mihi, dum epistulam legebam, in mentem venit hispanicum proverbium quod est "no necesita castañuelas para bailar", quamquam pro certo habeo proverbium latinum et hispanicum haud idem significare.
  • Liberum esse alicui. In eadem epistula Plinius scribit: "Erit enim et post emendationem liberum nobis uel publicare uel continere". Id est, "liberum esse alicui" sibi vult ut aliquis quidquid placeat facere possit. Eandem dicendi formulam legere possumus in epistulis 3, 1 atque 3, 8
  • Sibi placere, videlicet gloriari, nimis contentus se ipso esse. Legi in brevissima epistula 1, 21, ubi de emendis servis Plinius loquitur; ibidem inveni verba quae sequuntur.
  • Omissis iocis, id est, quod hispanice dicimus "bromas aparte".

sábado, 11 de abril de 2015

Incarna noctu, dic mihi?

Tradimus textum, quem Ioachimus noster in priore conventu Circuli legit, in pellicula comicorum Martes y 13 inscriptum. Speramus tantum vobis risus moveat quantum nobis.

viernes, 10 de abril de 2015

De nudiustertiano conventu

Afferimus documenta quae priore sessione Circuli nostri, Emeritae die VIII mensis Aprilis habita, legimus.

Primum, Iacobo nostro duce, rimati sumus tabellas defixionis, quarum nonnullae -confiteor- haud faciles intelectu sunt:


Postea Marius textum ex Asino Aureo Apuleii explanavit more orbergiano:


Deinde Ioachimus risus maximos audientium movit latina versione valde festiva necnon docta e celeberrima fabella quam duo comici, Martes y 13 nomine, egerunt in spectaculo televisifico anno MCMLXXXV exeunte:


Postremo Nines vertit in linguam latinam aliquas facetias nubeculatas Quino auctore:


Iam sessione nimis longe producta, nocte interviniente, diem dicimus ad proximum et postremum huius anni academici conventum, qui, dis volentibus, Norbae die XIII mensis Maii habebitur. Ut semper, omnes optatissimi advenietis.

jueves, 26 de febrero de 2015

De hesterna Circuli sessione

Hesterno die sessionem valde iucundam Circuli nostri celebravimus.

Primum amicus noster Jerrius nobis attulit salsissimum textum plenum sententiis notissimarum pelicularum, quo aptum et hilarium exercitium scholasticum agere una cum discipulis possimus. Hic est textus:


Postea lusimum ludum "Marcus dicit" nuncupatum, qui ad nomina partium corporis humani discenda pertinet. Hac exhibitione usi sumus:



Deinde sodalis Isabella, verecundia amota, de nonnullis verbis obscenis locuta est, scriptorum optimae latinitatis illustratis. Textus quos legimus hi sunt:



Postremo diurnarius noster Iosephus Maria de nuperrimo terrae motu in Hispania oborto nuntium retulit:


Diem tandem diximus ad proximam Circuli sessionem, quae, si dis placet, Emeritae die octavo mensis Aprilis habebitur. Tum primas partes agent Marius, Iacobus et Ioachimus sodales.

jueves, 29 de enero de 2015

De studiis in patria exercendis

In epistola XIII libri IV Epistolarum Plinius Secundus Cornelio Tacito scribit de nova schola pecunia sua instituenda Comi, patria sua.
Plinius his verbis commoditatem et opportunitatem consilii sui defendit:

Vbi enim aut iucundius morarentur quam in patria aut pudicius continerentur quam sub oculis parentum aut minore sumptu quam domi?
Et postea aliquanto addit:
Educentur hic qui hic nascuntur, statimque ab infantia natale solum amare frequentare consuescant.

Continuo, dum legebam, memor fui illius temporis cum domus paterna mihi relinquenda fuit ut studia philologica exercerem. Putabam quam cupidissimus tunc essem domi paternae relinquendae, quantopere desiderarem quam maxime longe ab oculis parentum vitam agere; et profecto gaudebam quod parentes aut Plinium numquam legerunt aut nulli momenti verba eius aestimarunt.

miércoles, 28 de enero de 2015

Primus annus Circuli

Nudiusquintus Circulus Latinus Lusitanus primum vitae suae annum duxit. Omnes qui illo die mensis Ianuarii anno MMXIV Emeritae convenimus haesitabundi timidique, hodie felices contentique sumus, quia inceptum nostrum, quod temerarium, intempestivum et vacuum initio videbatur, non solum vivit sed etiam viget.

Circulus Latinus Lusitanus in dies crescit, ita ut sessionibus nostris quoque mense octo vel amplius sodales intersimus. Nihil aliud optamus quam ad multos annos producere vitam Circuli et studio linguae latinae maximis viribus favere.

Si vobis licet et placet, proximus conventus Norbae habebitur, apud Facultatem Philosophicam et Litterariam, die XXV mensis Februarii. Omnes vos, linguae latinae amantes, exspectabimus.






jueves, 27 de noviembre de 2014

De conventu hesterno

Heri iucundissimam sessionem Circuli Norbae celebravimus, in qua argumenta maxime diversa, a Rolling Stones usque ad Parvum Nicolaum per familiam Pacual Duarte, nobis ad latine loquendum occasionem praebuerunt.

Ioachimus sodalis noster nobis lepidissimum textum proposuit ubi cum historiam gregis musicalis Rolling Stones (Voluta Saxa, si dicere licet) tum versionem carminis Jumpin' Jack Flash (Saltator Iacobus Flaccus) tractavit.

Postea Marius, Cauriensis amicus, legit et rimatus est nonnullas lineas e libro De familia Pascual Duarte, in linguam latinam verso a Barbara Pastor de Arozena. Lectione facta, omnes in eandem sententiam venimus: difficilius esse hunc librum legere quam ipsum Tullium.

Postremo, ut mos iam est in sessionibus nostris, diurnarius Iosephus Maria Alegre orationem habuit ut facete lepide iocose nuntium de Parvo Nicolao nobis referret. Tam mirificis verbis hominem pinxit, ut ipse Nicolaus ille Parvus in conventu inexspectatus apparuit, de cuius adventu haec photographia testis est.


Dicimus etiam diem ad proximum conventum, qui, dis faventibus, habebitur Emeritae die XXI mensis Ianuarii. Tunc partes primas agent Isabella Yende, Maria Ludovica Harto et Iacobus Campo. Ut semper, omnes optatissimi advenietis.

domingo, 16 de noviembre de 2014

Circulus Lusitanus in Symposio Extrematurensi Studiorum Classicorum

Circuli nostri commendationem in Symposio Extrematurensi Studiorum Classicorum iam egimus.

Difficillimum fuit nobis tironibus latine coram loqui postquam facundissimam et disertissimam orationem Georgi Tarrega audivimus.  Georgius perspicue et planissime de tradendis methodo viva disciplinis non solum in lyceis sed etiam in universitate locutus est.


Postquam Georgius finem fecit, liberum nobis fuit exhibitionem Circuli agere. Hic vos monstramus quod, plus minusve, diximus.




Abhinc incipit Iosephus Maria Alegre, qui de nuntiis hodiernis disputat:

jueves, 2 de octubre de 2014

Sessiones renovamus

Novo cursu ineunte, Circulus noster sessiones novis viribus incipere vult.

Hodie vesperi Emeritam convenimus et disputavimus qua ratione proximae sessiones Circuli ducendae essent. Tandem decrevimus ut in quoque conventu eundem textum, quem quidam nostrum praebuerit, omnes legeremus.

Ut diximus in postremo coetu ante ferias aestivas, Iosephus Maria Alacer, diurnarius Circuli, operam ad res novas latine modulandas dabit.

Diximus diem ad proximum coetum, qui, diis iuvantibus, habebitur Norbae die XXX mensis Octobris. Tunc de exhibitione Circuli nostri, in Symposio Studiorum Classicorum habitura, loquemur. 

Omnes amicos sodalesque Norbae exspectabimus.

viernes, 6 de junio de 2014

De quarto conventu

Die Mercurii praeterito nonnulli sodales Castra Caecilia convenimus ut sessionem quartam Circuli nostri ageremus. Haec sessio fuit postremus coetus ante ferias aestivas.

Legimus primum epistulam Joannis Ludovicis Vivis, anno 1523 scriptam, De ratione studii puerilis nuncupatam, in qua ille secundus Quintilianus explanat quo consilio discipulus ante magistrum se gerere debeat. Postea, mansimus apud Vivem et legimus aliquos versus De tradendis disciplinis, qui de nonnullis exercitationibus scholasticis versantur, e quibus haud paucae a paedagogis hodierno tempore maximi momenti iudicantur.

Deinde ad Phaedrum venimus et rimamur fabulam de rana rupta et bove, non solum per textum  Phaedri sed etiam per hanc aptationem, utillimam ad scholam, quam invenire possumus loco interretiali Langues et Cultures de l' Antiquité.

Postremo, postquam nuntium lepidissimum a Iosepho Maria Alacre nostro scriptum audivimus, de abdicatione regis Hispanorum loquimur.

Et non finem conventus fecimus antequam decrevimus quid nobis proximo cursu academico faciendum esset. Haec sunt consilia:
  • Nos denuo convenire mense Septembri.
  • Omnes nos legere unum atque eundem textum in singulis sessionibus, ut colloquia facilius fluant.
  • Iosephum Mariam Alacrem, quippe qui mirabilem venustatem in nuntiis scribendis monstraverit, diurnarium Circuli nostri creare, ut nobis nuntia de rebus novis quoque coetu tradat.
  • Aestate pergere actionem nostram in rete: apud twitter, facebook, google +.
Optime valeatis, amici et sodales. Omnes vos rursus exspectamus novis viribus praediti ad initium cursus.


jueves, 29 de mayo de 2014

Invitatio ad quartam sessionem

Dilecti sodales:

Ut iam diximus, sessio quarta Circuli Latini Lusitani Castris Caeciliis die quarto mensis Iunii habebitur. Conveniemus circa 17'30 h. apud Facultatem Philosophiae et Litterarum.

Si vobis licebit et placebit, copia colloquendi latine de quavis re erit. Nonnulla scripta, quae superiore sessione legere nequivimus, nunc legemus.

Vos omnes, qui linguam latinam amatis, exspectamus.