domingo, 16 de noviembre de 2014

Circulus Lusitanus in Symposio Extrematurensi Studiorum Classicorum

Circuli nostri commendationem in Symposio Extrematurensi Studiorum Classicorum iam egimus.

Difficillimum fuit nobis tironibus latine coram loqui postquam facundissimam et disertissimam orationem Georgi Tarrega audivimus.  Georgius perspicue et planissime de tradendis methodo viva disciplinis non solum in lyceis sed etiam in universitate locutus est.


Postquam Georgius finem fecit, liberum nobis fuit exhibitionem Circuli agere. Hic vos monstramus quod, plus minusve, diximus.




Abhinc incipit Iosephus Maria Alegre, qui de nuntiis hodiernis disputat:

jueves, 2 de octubre de 2014

Sessiones renovamus

Novo cursu ineunte, Circulus noster sessiones novis viribus incipere vult.

Hodie vesperi Emeritam convenimus et disputavimus qua ratione proximae sessiones Circuli ducendae essent. Tandem decrevimus ut in quoque conventu eundem textum, quem quidam nostrum praebuerit, omnes legeremus.

Ut diximus in postremo coetu ante ferias aestivas, Iosephus Maria Alacer, diurnarius Circuli, operam ad res novas latine modulandas dabit.

Diximus diem ad proximum coetum, qui, diis iuvantibus, habebitur Norbae die XXX mensis Octobris. Tunc de exhibitione Circuli nostri, in Symposio Studiorum Classicorum habitura, loquemur. 

Omnes amicos sodalesque Norbae exspectabimus.

viernes, 6 de junio de 2014

De quarto conventu

Die Mercurii praeterito nonnulli sodales Castra Caecilia convenimus ut sessionem quartam Circuli nostri ageremus. Haec sessio fuit postremus coetus ante ferias aestivas.

Legimus primum epistulam Joannis Ludovicis Vivis, anno 1523 scriptam, De ratione studii puerilis nuncupatam, in qua ille secundus Quintilianus explanat quo consilio discipulus ante magistrum se gerere debeat. Postea, mansimus apud Vivem et legimus aliquos versus De tradendis disciplinis, qui de nonnullis exercitationibus scholasticis versantur, e quibus haud paucae a paedagogis hodierno tempore maximi momenti iudicantur.

Deinde ad Phaedrum venimus et rimamur fabulam de rana rupta et bove, non solum per textum  Phaedri sed etiam per hanc aptationem, utillimam ad scholam, quam invenire possumus loco interretiali Langues et Cultures de l' Antiquité.

Postremo, postquam nuntium lepidissimum a Iosepho Maria Alacre nostro scriptum audivimus, de abdicatione regis Hispanorum loquimur.

Et non finem conventus fecimus antequam decrevimus quid nobis proximo cursu academico faciendum esset. Haec sunt consilia:
  • Nos denuo convenire mense Septembri.
  • Omnes nos legere unum atque eundem textum in singulis sessionibus, ut colloquia facilius fluant.
  • Iosephum Mariam Alacrem, quippe qui mirabilem venustatem in nuntiis scribendis monstraverit, diurnarium Circuli nostri creare, ut nobis nuntia de rebus novis quoque coetu tradat.
  • Aestate pergere actionem nostram in rete: apud twitter, facebook, google +.
Optime valeatis, amici et sodales. Omnes vos rursus exspectamus novis viribus praediti ad initium cursus.


jueves, 29 de mayo de 2014

Invitatio ad quartam sessionem

Dilecti sodales:

Ut iam diximus, sessio quarta Circuli Latini Lusitani Castris Caeciliis die quarto mensis Iunii habebitur. Conveniemus circa 17'30 h. apud Facultatem Philosophiae et Litterarum.

Si vobis licebit et placebit, copia colloquendi latine de quavis re erit. Nonnulla scripta, quae superiore sessione legere nequivimus, nunc legemus.

Vos omnes, qui linguam latinam amatis, exspectamus.

miércoles, 30 de abril de 2014

Sessio tertia Circuli nostri

Heri vesperi Emeritae fuimus nonnulli collegae ad tertiam sessionem Circuli nostri agendam.

Spatium duarum horarum sermone latino fruimur. Tempus fuit ut de variis rebus loqueremur: de quadam notissima pelicula Nox quaedam fabulae modulatae dicata nuncupata, a fratribus Marx acta; de nonnullis libris valde bonis ad linguam latinam discendam, scilicet Fabulae faciles, Assimil in lingua latina, vel Piper Salve; de pulcherrimo itinere archaeologico ad Carranque ut villam magnificam Materni videamus; de ritu canonizationis Ioannis XXIII et Ioannis Pauli II, qui nuperrime in numero sanctorum Ecclesiae Catholicae inscripti sunt; et postremo de epistula quam Tullius ad Atticum scripsit, in qua de petitione consulatus una cum Catilina narrabat.

Tandem statuimus nos quartam sessionem Circuli die quarto mensis Iunii acturos, Castris Caeciliis apud Facultatem Philosophiae et Litterarum, ad quam optatissimi omnes advenietis.


domingo, 27 de abril de 2014

De proxima sessione Emeritae habenda

Salvete, amici et collegae.

Vobis nuntiamus proximam sessionem Circuli Latini Lusitani apud Centro de Profesores Emeritense habituram, die XXIX mensis Aprilis, Martis die, ad horam 17'30.

Magnopere gaudemus quod Circulus noster crescere videtur. In hoc conventu speramus ut nonnulli professores discipulique Philologia Classicae Universitatis Extrematurensis conveniant.

Omnes vos hortamur ut, si facultas eundi etiam minima vobis sit, Circulum adeatis, vel ad audiendum tantum.

Quam optime valeatis.


jueves, 3 de abril de 2014

Sessio secunda Castris Caeciliis habita

Heri nōnnūllī latīnē loquentēs, cuius numerus in diēs crescit, convēnīmus in Facultāte Philosophiae et Litterārum. Ibi locūtī sumus de variīs rēbus venustē et iucundē. Fuit quī dē carminibus quae "blues" nōminantur ōrātiōnem fecerit; item quī magnificam laudātiōnem fūnebrem Turiae lēgerit; etiam quī fābulam "Habēmus Mammam" nuncupātam egerit; postrēmō quī de quōdam carmine hodiernō, quod grex "Burning" modulātus est, facētiam scholasticam nārrāverit.

Gaudēmus quod nōnnūllī professōrēs et discipulī litterārum classicārum conventuī nostrō interfuerunt: Circulus Latīnus Lūsitānus crescere vidētur.

Tandem dēcrēvimus conventum proximum Emeritae habitūrum, diē XXIX mēnsis Aprīlis. Omnēs vōs, quī linguam latīnam amātis et latīnē garrīre nōn timētis, exspectāmus.