martes, 25 de marzo de 2014

De sessione mensis Aprilis


Salvete amici et sodales.

Proximus conventus Circuli nostri habebitur die secundo mensis Aprilis, circa horam 17'30 h., apud Facultatem Philosophiae et Litterarum, Castris Caeciliis sitam.
Sicut fecimus in primo conventu, in hac sessione quisque nostrum textum latinum leget et latine explanabit.
Si vobis placet, ad horam 17'30 conveniemus ante portam principalem facultatis. Deinde ad quandam aulam ibimus, quam amabilissime profestrix Mª Luisa Harto nobis parabit.

P.S.: Non repugnabitur si quisque nostrum, una cum textu latino, afferet cafeam, theam, dulces vel alias huiusce modi cuppedias.

martes, 4 de marzo de 2014

De conventu Emeritae habito

Die vicesimo septimo mensis Februarii sessio prima Circuli Latini Lusitani Emeritae se habuit.
Septem collegae illuc convenimus atque de variis rebus locuti sumus: de correctione rusticorum, secundum salsum textum Martini Bracarensis; de Seneca minore, cive totius mundi; de duobus libris quos aliquando in schola legere possumus, Petrus Hirsutus et Telling Tales in Latin; de Catulli erga Lesbiam amore; etiam de morte inopinata magistri cytharae nomine Paco de Lucía.

Tandem die vicesimo sexto mensis Martii Castris Caeciliis rursus convenire statuimus, ut legamus et latine loquamur eodem consilio: quemque nostrum textum latinum, qui sibi placeat, lecturum.