jueves, 29 de enero de 2015

De studiis in patria exercendis

In epistola XIII libri IV Epistolarum Plinius Secundus Cornelio Tacito scribit de nova schola pecunia sua instituenda Comi, patria sua.
Plinius his verbis commoditatem et opportunitatem consilii sui defendit:

Vbi enim aut iucundius morarentur quam in patria aut pudicius continerentur quam sub oculis parentum aut minore sumptu quam domi?
Et postea aliquanto addit:
Educentur hic qui hic nascuntur, statimque ab infantia natale solum amare frequentare consuescant.

Continuo, dum legebam, memor fui illius temporis cum domus paterna mihi relinquenda fuit ut studia philologica exercerem. Putabam quam cupidissimus tunc essem domi paternae relinquendae, quantopere desiderarem quam maxime longe ab oculis parentum vitam agere; et profecto gaudebam quod parentes aut Plinium numquam legerunt aut nulli momenti verba eius aestimarunt.

miércoles, 28 de enero de 2015

Primus annus Circuli

Nudiusquintus Circulus Latinus Lusitanus primum vitae suae annum duxit. Omnes qui illo die mensis Ianuarii anno MMXIV Emeritae convenimus haesitabundi timidique, hodie felices contentique sumus, quia inceptum nostrum, quod temerarium, intempestivum et vacuum initio videbatur, non solum vivit sed etiam viget.

Circulus Latinus Lusitanus in dies crescit, ita ut sessionibus nostris quoque mense octo vel amplius sodales intersimus. Nihil aliud optamus quam ad multos annos producere vitam Circuli et studio linguae latinae maximis viribus favere.

Si vobis licet et placet, proximus conventus Norbae habebitur, apud Facultatem Philosophicam et Litterariam, die XXV mensis Februarii. Omnes vos, linguae latinae amantes, exspectabimus.