martes, 15 de diciembre de 2015

De conventu primo huius anni academici

Conventus primus huius anni fuit qui in sede Philosophiae Litterarumque Norbae die IX mensis decembris habitus est.

In hoc conventu pauci participes aliquid paratum tradiderunt (in proximo plures sodales omnia quaecumque velint parare exspectamus), sed Iosephus Maria rem iocosam quam discipulis suis proposuerat nobis ostendit. Ecce certamen propositum discipulis:



Postquam verba celata invenimus, cum nemo aliquid paratum traderet, iterum Iosephus Maria de
ictu tromocratico Lutetiae Parisiorum nuntium legit. In folio adiuncto totus nuntius legi potest.



Mox sodales Circuli de rebus variis locuti sunt: de itineribus in festo priore factis, de scholis linguae latinae, et cetera.

Ioachimus consilium dixit: ad proximum conventum omnes sodales facetias latine scriptas et imaginibus illustratas, si vellemus, ad gelu frangendum tradere. Omnes ei assensi sumus. Ante finem sessionis Ludovica Harto, Ioachimus, Iachobus, si infans bonus erat, Marius, si Odyssea levis esset, res paratas ad proximum conventum afferre dixerunt.

Proximus conventus anno ineunte die XX mensis ianuarii Emeritae erit.

jueves, 2 de julio de 2015

Verba quae apud Plinium disco (I)

Trado vobis nonnulla verba necnon fomulas dicendi quas nuperrime dum Plinii libros epistularum legebam didici.

Certe non apud unum Plinium ea legi possunt, sed ego in scriptis plinianis primum legi, nisi fallor, atque hic annoto non tantum ut eis qui nesciant usui sint, sed etiam quo melius ipse in memoria teneam.

Haec sunt quae hodie (spero ut alia proximis diebus per occupationes scribere liceat) vobis affero:
  • Esse in proximo: in venusta epistula Plinius narrat se tabulas et stilum ad venationem tulisse "ut si manus uacuas, plenas tamen ceras reportarem". Scribit: "erat in proximo non uenabulum aut lancea, sed stilus et pugillares". Hispanice dicere possumus "tener a mano".
  • Addere calcaria sponte currenti: dicit Plinius in epistula 1, 8 quendam amicum calcaria, scilicet stimulum, incitamentum, ei addidisse, qui tamen iam motu proprio, libenter, ultro, nemine rogante vel cogente faceret quod amicus poscebat. Mihi, dum epistulam legebam, in mentem venit hispanicum proverbium quod est "no necesita castañuelas para bailar", quamquam pro certo habeo proverbium latinum et hispanicum haud idem significare.
  • Liberum esse alicui. In eadem epistula Plinius scribit: "Erit enim et post emendationem liberum nobis uel publicare uel continere". Id est, "liberum esse alicui" sibi vult ut aliquis quidquid placeat facere possit. Eandem dicendi formulam legere possumus in epistulis 3, 1 atque 3, 8
  • Sibi placere, videlicet gloriari, nimis contentus se ipso esse. Legi in brevissima epistula 1, 21, ubi de emendis servis Plinius loquitur; ibidem inveni verba quae sequuntur.
  • Omissis iocis, id est, quod hispanice dicimus "bromas aparte".

sábado, 11 de abril de 2015

Incarna noctu, dic mihi?

Tradimus textum, quem Ioachimus noster in priore conventu Circuli legit, in pellicula comicorum Martes y 13 inscriptum. Speramus tantum vobis risus moveat quantum nobis.

viernes, 10 de abril de 2015

De nudiustertiano conventu

Afferimus documenta quae priore sessione Circuli nostri, Emeritae die VIII mensis Aprilis habita, legimus.

Primum, Iacobo nostro duce, rimati sumus tabellas defixionis, quarum nonnullae -confiteor- haud faciles intelectu sunt:


Postea Marius textum ex Asino Aureo Apuleii explanavit more orbergiano:


Deinde Ioachimus risus maximos audientium movit latina versione valde festiva necnon docta e celeberrima fabella quam duo comici, Martes y 13 nomine, egerunt in spectaculo televisifico anno MCMLXXXV exeunte:


Postremo Nines vertit in linguam latinam aliquas facetias nubeculatas Quino auctore:


Iam sessione nimis longe producta, nocte interviniente, diem dicimus ad proximum et postremum huius anni academici conventum, qui, dis volentibus, Norbae die XIII mensis Maii habebitur. Ut semper, omnes optatissimi advenietis.

jueves, 26 de febrero de 2015

De hesterna Circuli sessione

Hesterno die sessionem valde iucundam Circuli nostri celebravimus.

Primum amicus noster Jerrius nobis attulit salsissimum textum plenum sententiis notissimarum pelicularum, quo aptum et hilarium exercitium scholasticum agere una cum discipulis possimus. Hic est textus:


Postea lusimum ludum "Marcus dicit" nuncupatum, qui ad nomina partium corporis humani discenda pertinet. Hac exhibitione usi sumus:



Deinde sodalis Isabella, verecundia amota, de nonnullis verbis obscenis locuta est, scriptorum optimae latinitatis illustratis. Textus quos legimus hi sunt:



Postremo diurnarius noster Iosephus Maria de nuperrimo terrae motu in Hispania oborto nuntium retulit:


Diem tandem diximus ad proximam Circuli sessionem, quae, si dis placet, Emeritae die octavo mensis Aprilis habebitur. Tum primas partes agent Marius, Iacobus et Ioachimus sodales.

jueves, 29 de enero de 2015

De studiis in patria exercendis

In epistola XIII libri IV Epistolarum Plinius Secundus Cornelio Tacito scribit de nova schola pecunia sua instituenda Comi, patria sua.
Plinius his verbis commoditatem et opportunitatem consilii sui defendit:

Vbi enim aut iucundius morarentur quam in patria aut pudicius continerentur quam sub oculis parentum aut minore sumptu quam domi?
Et postea aliquanto addit:
Educentur hic qui hic nascuntur, statimque ab infantia natale solum amare frequentare consuescant.

Continuo, dum legebam, memor fui illius temporis cum domus paterna mihi relinquenda fuit ut studia philologica exercerem. Putabam quam cupidissimus tunc essem domi paternae relinquendae, quantopere desiderarem quam maxime longe ab oculis parentum vitam agere; et profecto gaudebam quod parentes aut Plinium numquam legerunt aut nulli momenti verba eius aestimarunt.

miércoles, 28 de enero de 2015

Primus annus Circuli

Nudiusquintus Circulus Latinus Lusitanus primum vitae suae annum duxit. Omnes qui illo die mensis Ianuarii anno MMXIV Emeritae convenimus haesitabundi timidique, hodie felices contentique sumus, quia inceptum nostrum, quod temerarium, intempestivum et vacuum initio videbatur, non solum vivit sed etiam viget.

Circulus Latinus Lusitanus in dies crescit, ita ut sessionibus nostris quoque mense octo vel amplius sodales intersimus. Nihil aliud optamus quam ad multos annos producere vitam Circuli et studio linguae latinae maximis viribus favere.

Si vobis licet et placet, proximus conventus Norbae habebitur, apud Facultatem Philosophicam et Litterariam, die XXV mensis Februarii. Omnes vos, linguae latinae amantes, exspectabimus.