miércoles, 28 de enero de 2015

Primus annus Circuli

Nudiusquintus Circulus Latinus Lusitanus primum vitae suae annum duxit. Omnes qui illo die mensis Ianuarii anno MMXIV Emeritae convenimus haesitabundi timidique, hodie felices contentique sumus, quia inceptum nostrum, quod temerarium, intempestivum et vacuum initio videbatur, non solum vivit sed etiam viget.

Circulus Latinus Lusitanus in dies crescit, ita ut sessionibus nostris quoque mense octo vel amplius sodales intersimus. Nihil aliud optamus quam ad multos annos producere vitam Circuli et studio linguae latinae maximis viribus favere.

Si vobis licet et placet, proximus conventus Norbae habebitur, apud Facultatem Philosophicam et Litterariam, die XXV mensis Februarii. Omnes vos, linguae latinae amantes, exspectabimus.






No hay comentarios:

Publicar un comentario